- HISTRIONES
- HISTRIONESquod ex Histria Romam venerint primum, dicti, muliebri indumento, gestus feminarum impudicarum, exprimere solebaut, Isid. Hispal. l. 18. Etymol. c. 48. Non iidem semper cum Pantomiinis, quorum primus Pylades eodem, quo Histriones, tempore, Romam appulit. Histriones enim in scena solum, Pantomimi vero etiam alibi visebantur, Suet. in Domit. c. 7. Plin. Panegyr. etc. De his lex Solonis, Μὴ εἰςελθεῖν τινὰ εἰπεῖν, μήπω τριάκοντα ἔτη γεγονότα, Histrio fabulam ne agito annorum triginta minor. Athenis enim Histriones omni notâ vacui erant et poetae ipsi cives Attici in scenam prodibant, quod de Sophocle, Aristoph. aliis, observatum est veteribus. Romae vero notabantur infamiâ. Unde Laberii querela, quem asperae libertatis Equitem Rom. Caesar invitavit quingentis milibus, ut prodiret in scenam et ipse Mimos ageret, quos scriptitabat:Ergo bis tricenis annis actis sine notaEques Romanus, Lare egressus meo,Domum revertor Mimus. Nimirum hoc die.Uno plus vixi, mihi quam vivendum fuit.Scilicet: Ait Praetor: qui in Scenam prodierit, insamis est. Unde factum, ut Scenici spectaculorum deberentur obsequiis eaque Scenicis nati non possent detrectare, sed vel inviti ad ea praestanda adigerentur. Nec nisi dubiis in rebus Reip. ad arma vocabantur: et primus Valentinianus Imp. A. C. Dionysiano 371. constituit, licere Scenicos, in extremo vitae periculo constitutos, baptizare, et si forte evasislent, noluit, ad scenam revocari. Mulieres vero Scenicis prognatas, antequam poslent scenica prastare officia, sacro tingere lavacro licebat, l. 1. Cod. Theod. de Scenicis. Imo et mulier Scenica, quae in Eccl. Christi admitti et baptismatetingi desiderans, postulabat eo nomine vacationem officiorum scenicorum, impetrabat eam l. 8. Cod. Theod. Si vero, postquam religionis obtentu hanc veniam nacta erat, quaestum corpore fecislet, in Scenam revocabatur, et ministeriis ludicris poenae ergo deputabatur, i. e. repraesentabant tales non nisi Γραΐδια seu ridiculas anus, donec ipsae revera senecture fierent deformes: Sed nec tunc quoqueve absolvebantur, quamquam non possent non pudice, quod aevi reliquum supererat, agere propter servitutem ac deformitatem. Inter Histriones tamen infames non censebantur, qui agebant Attellanas. Has enim et iis sparsim conserta Exodia tenuit olim Romana iuventus nec ab Histrionibus pollui passa est, Liv. l. 7. c. 2. Postea tamen fabulas illas cum Histriones quoque agere coepislent, illi inter ceteros ludiones honestissimi, et cum ceteri infamia notarentur, nequeve pro civibus haberentur, Attellanarum actores nequeve tribubus movebantur, nequeve a militaribus stipendiis repellebantur, Val. Max. l. 2. c. 4. Dicti autem hi sunt Iuvenes, quorum ludos meminêrunt vett. Inscript. et Callistratus l. 6. de Cognitionibus, apud Iure-Cosl. l. 28. §. 3. D. de Poenis. Vide Sam. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 1. tit. 1. p. 75. et seqq. E' scena in convivium Comoedos, et Histriones et Archimimos et pantomimos familiares frequenter, iam inde a devicta Asia, inductos, conqueritur Liv. l. 39. c. 6. Luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est. Ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnisicae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexêrunt. Tum Psaltriae Sambucistriaeque et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis. Et notat de luxu Metelli Salust. in Fragm. Hist. l. 2. Eum ad cenam invitaverant exornatis adibus per aulaea et insignia, scenisque ad ostentationem Histrionum fabricatis. Hinc apud eund. in Bell. Iugurth. Marius c. 85. Sordidum me, inquit, et incultis moribus aiunt: quia parum scite convivium exorno, neque Histrionem ullum, neque pluris pretii coquum, quam villicum, habeo. Vide Pignor. l. de Serv. p. 267. et 268. et Tit. Popmam de Oper. Serv. Addam paucis, Histriones scenam ingressos, populum salutasse. In vet. Epigr. de Pantomimo,Ingressus scenam populum saltator adorat:Unde Neronis in scenam prodeuntis vox, Κύριόι μου ἐυμενῶςμου ἀκούςατε, Dioni notata. Baculum autem in manu habebant, eumque pro argumento fabulae, forma ac mateira varium, (cuius loco sceptrum erat, cum Regem saltarent) uti de eodem Nerone docet Philostrat. l. 5. Dein, prooemium recitabant, quo spectatorum suo gregi benevolentiam conciliarent, idqueve coronati, more Oratorum, fausti ominis ergo, Dionys. Halic. Antiqq. Rom. l. 3. Vide supra ubi de Coronario aere. Iidem e Scena discedentes plausum petebant, eaqueve erat extrema fabulae clausula. Erat illa, apud Suet. Aug. c. 99.Δότε κρότον, καὶ πάντες ὑμεῖς κατα χαρᾶς κτυπήςατε.Quibus verbis vitae suae mimum quoque Augustum clausisle legitur, vide quoqueve supra in voce Dixi. Cum vero displicuislent, supplosione pedum exsibilabantur, vide supra ubi de hoc more. Pramia eorum quaenam fuerint attigimus supra, ubi de Donationibus scenicis. Quod si quid commisislent, virgis in eos animadvertebatur, hisqueve per trina Theatra caesi traducebantur; quod ius, Magistratibus ademptum, Aug. ipse severissime exercuit, ut de Stephanione docet Suet. c. 45. Nec omittendum, Histrionibus in Scena, velut in Templo, nequeve excreare, nequeve mungere licuisse, uti ad eund. Auctorem notat Casaub. Ner. c. 24. etc. Vide quoqueve infra Scenici, it. Serracum, ubi τὰ ςκεύη τῶ ὑποκριτῶν, supellectilem Histrionum, in cophino soraco dicto, servari consuevisse videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.